[35] EPISTOLA XXXV.

EIDEM

D. PETRO MEDMANNO.

S.D.

Caris. Frater, Meppum ad te pervenisse spero, virum honestum & eruditum, & tibi exhibitum esse scriptum de conjugio, in quo praefatio est ad te scripta; cujus lectionem honestis & doctis viris spero non insuavem fore. Literas igitur a te expecto. Accessit ad me hic noster amicus, qui de te valde amanter locutus est, cum ex nostra Academia ad Anhaltinum secessissem, ut scriptum pertexere possem, quod ad Synodum Tridentinam, si procedet, mittendum est: Et exemplum tibi mittam. Lego jam in secessu Clementem Alexandrinum qui recitat definitionem justitiae, •δικαιοσυνη εστι κοινωνια θεου μετα ισοτητου•. Existimo hanc definitionem ab iis traditam esse primis illis temporibus qui voluerunt ostendere, aliud esse justitiam Evangelii, aliud justitiam legis. Et verum est, justitiam, de qua concionatur Evangelium, esse •κοινωνιαν θεου•. Postea assuta est particula •νομικη, μετα ισοτητος•. Scio nos conjunctos esse •τῃ κοινονιᾳ θεου•. Volo etiam perpetua nos benevolentiae aequalitate copulates esse. Idem scio te virum colentem justitiam velle. Bene Vale. In Dessa V. Idus Maji.

PHILIPP. MELANTHON.